universi qui habitant in eo». Unus est ergo Deus et unus
est Dominus; ceteri non sunt domini, sed ministri, quibus
interdicitur dominium et indicitur ministerium. Audi super
hoc sapientem: «Rectorem te posuerunt, noli extolli,
esto in illis quasi unus ex illis».
XXXV
Contra fraudem ambitiosorum.
(1) Filii Zebedei, qui per interventum matris honorem postulaverunt
a Christo: «Dic, inquit, ut sedeant hi duo filii mei,
unus ad dexteram et alius ad sinistram tuam in regno tuo»,
meruerunt audire: «Nescitis quid petatis». Non enim honore,
sed onere pervenitur ad regnum. Unde Dominus subdit:
«Non est meum dare vobis». Meum est quidem dare,
sed non vobis, id est ambitiosis, quales vos estis. Licet autem
omnis potestas a Deo sit, superbus tamen non regnat
ex Deo, secundum illud propheticum: «Ipsi regnaverunt
et non ex me, principes exstiterunt et non cognovi eos».
XXXVI
De proprietatibus arrogantium.
(1) Superbus «amat primas cathedras in sinagogis, primos
recubitus in cenis, salutationes in foro et vocari ab hominibus
rabbi». Non nomine persone, sed nomine fortune vult
appellari, non ut homo, sed ut Deus vult honorari. Sedet
sublimis, incedit excelsus, vult sibi omnes assurgere, singulos
|
|