Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 998


negativa; vel secundum quod diversimode peccans a praeceptis deficit: quia vel
deficit a praeceptis secundum rationem per ignorantiam, et sic est delictum; vel
secundum voluntatem per contemptum, et sic est peccatum; et sic patet ratio
duplicis expositionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sapiens bene curat nomina, secundum quod
exprimunt proprietatem rerum, et non propter se: et quia ex diversis rationibus
peccatorum essentiales eorum differentiae inveniuntur, ideo non fuit inconveniens
hanc divisionem ponere.
Ad secundum dicendum, quod quamvis peccatum nominet aversionem, tamen
proprie loquendo non nominat omissionem, sed magis actum aversioni
coniunctum: differt enim omissio ab aversione: omissio enim dicitur propter
defectum actus debiti; sed aversio propter recessum a fine.
Ad tertium dicendum, quod qui ignoranter aliquid facit, involuntarius facit: et
ideo magis peccat in hoc quod cognitionem eorum dimittit quae tenetur cognoscere,
quam in hoc quod talia agit: et propter hoc peccatum per ignorantiam,
delictum potest dici.
ARTICULUS 3
Utrum divisio capitalium vitiorum sit competens
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR incompetens esse divisio vitiorum capitalium quae in littera ponitur.
Quia illud ex quo oriuntur alia, et quod aliis peccatis principatur, videtur esse
peccatorum caput. Sed superbia, ut dicit Gregorius, est ex qua
omnia peccata oriuntur, et est quasi regina omnium peccatorum. Ergo ipsa sola
debet dici vitium capitale; vel saltem ipsa, et avaritia, ex qua alia oriuntur, ut in
littera dicitur.
2. Praeterea, capitale principale dicitur. Sed quod imperfectam rationem peccati
habet, principale peccatum non est. Cum ergo veniale imperfectam rationem
peccati habeat, videtur quod peccatum veniale non possit esse peccatum
capitale. Sed multa de istis vitiis quae inter capitalia computantur, et fere
omnia, quandoque sunt venialia. Ergo inconvenienter dicuntur capitalia.
3. Praeterea, capiti respondet membrum. Sed vitia quae ex istis vitiis hic numeratis
oriuntur, dicuntur a Gregorio filiae, et non membra. Ergo ista vitia non
debent dici capita, sed matres.
4. Praeterea, Prov. 6, 16, ubi dicitur: «Sex sunt quae odit Deus, et septimum
detestatur anima eius», dicit Glossa, quod numerantur ibi septem vitia capitalia.
Sed nullum eorum quae ibi dicuntur, est aliquod eorum quae hic numerantur.
Ergo videtur quod sint ad minus quatuordecim.

Torna all'inizio