Iulii dedicata est ecclesia sancti Petri de Villa Magna per manus summi pontificis domni
Honorii. 14. Kalendas Augusti domnus papa venit Ferentinum. 8. Idus Septembris domnus
papa Honorius ivit Aletrum. 17. Kalendas Octobris dedicata est ecclesia Casaemarii honorifice
per manus domni papae Honorii, ubi fuit ipse cum omnibus cardinalibus notariis
et cum tota curia sua. Interfuerunt huic dedicationi duo archiepiscopi Yspanenses, 11 episcopi.
Per gratiam Iesu Christi tanta fuit ibi abundantia ciborum in pane et vino, in piscibus,
in caseo et in ovis, quod omnes sine murmuratione plenarie receperunt cibaria in
sero et in mane. Plus quam mille equi inventi sunt ad annonam; tot et tanti equitantes
adhaeserunt domno Iohanni de Ceccano, quod in castris eius ultra 400 equi adnumerati
sunt.
6. Nonas Octobris domnus papa reversus est Romam.
Hoc anno tanta multitudo christianorum coadunata est in Hierosolymitanis partibus in
campo super Acre, quod volentes numerare, numerati sunt ultra viginti milia equitantes
alia turba non poterat prae multitudine numerari: per bonam estimationem dictum fuit,
quod plus quam 200 milia peditum erant. Peccatis exigentibus in hoc populo christiano
tanta inopia panis advenit, quod unus parvus panis vendebatur 12 denariis. De communi
igitur consilio domni patriarchae et aliorum qui praeerant populo, praeceptum est omnibus
pauperibus, ut redirent ad propria. Solum in mense Settembrio tot et tanti fuerunt, quod
naves eos reducentes fuerunt 66. Per bonan aestimationem communiter dicebatur ab
omnibus quod corpora mortuorum cruce signatorum in eundo et redeundo supra centum
milia fuere inventa; ab aliis permanentibus in illa sancta terra non tantum honoris vel
auctoritatis factum est quod valeret obolum.
In nomine Domini. Amen. Infrascriptae sunt constitutiones ac antiquae et approbatae
consuetudines, a tempore cuius in contrarium memoria non existit, habitae et ordinatae inter
maiorem ecclesiam Ferentinam et reverendam ecclesiam sanctae Mariae in Flumine de Ceccano.
In primis, quod ipsa ecclesia sanctae Mariae seu abbas et capitulum eiusdem ecclesiae
pro parte et nomine ipsius tenentur tempore visitationis faciendae, prout consuetum est, per
reverendum in Christo patrem et dominum, domnum episcopum Ferentinum praesentem vel
qui pro tempore fuerit, eundem domnum episcopum cum competenti familia, si sibi placuerit, in
eadem ecclesia et eius domibus, praefatae ecclesiae sumptibus et expensis, secundum quod
facultates supradictae ecclesiae patiuntur, in comestibilia et potabilia recolligere, et sibi humiliter
et devote nihilominus ministrare.
Item est, dum eidem domno episcopo cum praedicta sua competenti familia placuerit, in
praelibata ecclesia et eius praedictis domibus laudabiliter commorari. Item comestibilia et
potabilia sibi exeniata vel praesentata intrare debent ad usum communem domni episcopi memorati
eiusque familiae supradictae, nec non abbatis et capituli praedictorum in cellarium
ecclesiae supradictae.
Item quod praetitulata ecclesia debet sua libertate et immunitate gaudere, nec ad aliquid
aliud astringi nisi ad quartam partem duntaxat decimae et commutationem; aliis vero franchitiis
libertatibus et immunitatibus suis successuris perdurare debet secundum tenorem et formam
papalium privilegiorum.
FINIS CHRONICON FOSSAE NOVAE.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|