Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 838


2. Praeterea, nullus locus terrenus est usque ad lunarem globum pertingens,
cum circa lunam sit ignis maxime activus, et extranei corporis consumptivus.
Sed in littera dicitur, quod pertingit paradisus usque ad lunarem globum. Ergo
videtur quod non sit locus terrenus, sed spiritualis.
3. Praeterea, philosophi et historiographi inveniuntur de diversis terrae locis
scripsisse. De hoc autem loco nullus unquam scripsit. Ergo videtur probabile
quod non sit locus corporalis.
4. Praeterea, Damascenus dicit, quod fons unde dicuntur
egredi flumina paradisi, est ipse Oceanus. Sed Oceanus circuit totam terram, et
non aliquem locum determinatum. Ergo videtur quod nullus locus determinatus
in terra sit paradisus.
5. Praeterea, quatuor flumina quae Scriptura commemorat de paradiso egredi,
ex diversis fontibus emanant. Cum ergo Scriptura de uno fonte qui in paradiso
est, dicat horum fluminum esse originem, videtur quod non possit intelligi de
fonte et fluminibus corporalibus, ut nec alia quae de paradiso dicuntur.
6. Praeterea, lignum vitae est sapientia, ut dicitur Proverb. 13. Cum igitur
sapientia non sit quid corporale, videtur quod nec haec nec alia quae de paradiso
dicuntur, corporaliter accipienda sint.
7. Praeterea, id quod debetur homini damnato non convenit proprie naturae
institutae. Sed agricultura data est in poenam homini damnato: Genes. 3, 19:
«In sudore vultus tui vesceris pane». Ergo videtur quod non nisi mystice dictum
sit, hominem in paradiso positum, ut operaretur illum.
8. Praeterea, ubi nullus invasor timetur, non est necessaria custodia. Sed nullus
paradisum invadere poterat. Ergo non potest proprie intelligi hominem in paradiso
positum ad custodiendum illum.
SED CONTRA est quod in littera determinatur, et communis Ecclesiae traditio tenet.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Origenes posuit paradisum non esse locum aliquem
corporalem, sed omnia quae de paradiso dicuntur, allegorice de paradiso spirituali
interpretanda esse: quod pro errore reprobat Epiphanius Cypri Episcopus
in quadam epistola per Hieronymum translata. Unde simpliciter
concedendum est paradisum locum quemdam corporalem esse in determinata
parte terrae situm, temperatissimum, et amoenum, ut homo nullis perturbationibus
impeditus, spiritualibus deliciis quiete frueretur. Hunc autem locum existimant

Torna all'inizio