Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 864


fundo quia non habet subiectum determinatum super quod fabricetur, sed
negotiatur in omnibus scientiis, et fortasse verum est, [quod] si mittantur
predicatores ad eos, quod citius audiunt quam theologi. Non potest dici
quod Deus sive Trinitas sit subiectum eius, quia non egrederetur ab illo
et ita non loqueretur de alio quam de Deo et de his que ipsi conveniunt.
Hoc autem videmus esse falsum, quia loquitur de diabolo et de bonis angelis
et hominibus et de innumeratis aliis de quibus Trinitas vel Deus vel
divina essentia non predicatur. Si dixerit quod Christus est subiectum eius,
nec hoc videtur, quia non loquitur de solo Christo. Preterea si habeat subiectum,
et habet ea que probat de illo subiecto et ea per que probat. Que
probat sunt predicata, sed que probantia ita quod non probata? Omnia
enim videntur per se nota que scripta sunt in Biblia, quia per Spiritum
sanctum prolata. Deo autem debemus credere per se ipsum, cum sit ipse
prima veritas. Forte dici potest quod articuli fidei sunt principia probantia
et non probata, et ita sunt principia prima. Nec hoc stare potest, quia
Apostolus dicit Ad Hebreos 11, 1: « fides est substantia et cetera, argumentum
non apparentium » . Et dicit ibi Glossa quod fides est argumentum et non
conclusio, unde ipsa Glossa dicit: argumentum, id est probatio et ostensio.
Ergo articuli sunt probati, ergo sunt conclusiones, non ergo sunt principia
prima. Et quod sacra Scriptura habeat aliqua ex quibus probat et aliqua
que probantur, patet per id quod dicit Apostolus Ad Timotheum 1, 7:
« volentes esse legis doctores non intelligentes nec que loquuntur nec de quibus





145




150




155




160

Torna all'inizio