ita quod idem dominus G. observabit et faciet ut  
supra promisit; et si non, ipse pro se faciet et observabit;  
et quod ipsos liberos et absolutos, et predictum resedium,  
et terras venditas et servitia, et omnia predicta  
et singula defendet, et expediet et disobligabit et recolleget  
ab omni persona et loco, ex omni debito et obligatione,  
conventione, pignore vel precario, et conservabit  
eos indempnes, exinde omni tempore, suis sumptibus  
et expensis, infra .I. mensem proxime post inquisitionem  
factam ei vel heredibus ab ipsis, vel altero  
eorum, seu alicuius eorum heredibus; alioquin: promisit  
eis dare, nomine pene, duplum extimationis predictarum  
rerum venditarum pro tempore melioratarum, et  
insuper duplum pretii, scilicet libras tot pisanas, et  
dampna et expensas resarcire; et post hec ex pacto firma  
tenere, sub ypotheca et obligatione rerum suarum,  
omni legum et iuris ac constituti auxilio, nove constitutionis  
beneficio, et omasi alii exceptioni speciali et generali  
renumptians. Acta sunt hec in tali loco, testibus  
presentibus et cetera. 
DE DOTRINA HUIUS ARTIS ET OFFITII NOTARIE. 
Vel talis et talis quilibet in solidum, vel pro parte, et  
cetera, hoc publico die presenti instrumento absolverunt  
et liberaverunt, et cetera, talem eorum hominem  
et colonum ac fidelem, et eius filios et filias et descendentes  
in perpetuum, cum resedio infrascripto, ab omni  
nexu et cetera; et vendiderunt eidem terram cum resedio,  
vel res easdem, et habiturium positum loco tali,  
et terras et res et bona quas tenebat ab eo vel pro  
eo; et finierunt et ren(umptiaverunt) et promiserunt, et  
renumtiaverunt et obligaverunt ut supra, et pretium  
confessi sunt librarum tot ab eodem recepisse, et  
renumtiantes et cetera, [ut supra] de uxore et  
fideiussore, et aliis necessariis.
  |  
  |