Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 34


ei fratribus, qui cum ipso potum ad gradum detulerunt. Ministrato potu
maioribus et infantibus post maiores accedat abbas ad diaconum, qui
collationem legit, et exspectato fine incoepti uersus praebeat ei potum,
dehinc tribus illis, qui de candelabris et thuribulo seruiunt seruitoribus
abbatis candelabra et thuribulum interim tenentibus. Qui et sciphos
a diacono et ab eis recipientes portent ad tabulam abbatis et super eam
ponant. His actis praedicti seruitores abbatis, qui cum eo potum ad
gradum detulerunt, ante ipsum gradum simul ueniant et ante et retro
faciant et postea sessum uadant. Quibus abbas similiter potum ferat
osculans eorum manus ministrantibus illi fratribus illis, qui ei ad lauandos
pedes prioris et ipsorum seruitorum ministrauerunt.
Hoc facto abbas ad sedem suam uadat et ante eam ante et retro faciat
assurgente sibi conuentu donec sedeat. Prior uero surgens porrigat illi
potum osculans eius manum. Lecto sermone quantum abbati uisum
fuerit, innuente eo diaconus lectionem absque Tu autem domine finiat
et clauso libro ante et retro faciat et postea dalmaticam et stolam et
manipulum supra analogium ponat. Conuersi uero candelabra et thuribulum
super mensam abbatis ferant et ante ipsam mensam ante et retro
faciant. Post haec et diaconus et conuersi ad ipsam mensam sedentes
bibant, diaconus iuxta abbatem, conuersi iuxta diaconum, sicut sunt
priores. Abbas uero lecto sermone statim percutiat uno ictu tabulam et
postea tot uicibus, quot uicibus skillam percuti consuetudo est sabbato
ad caritatem post mandatum. Interim duo secretarii surgant et analogium
et dalmaticam cum textu et stola et manipulo ad monasterium ferant.
Post haec abbas surgat et humili uoce dicat Adiutorium nostrum in nomine
domini
et eadem uoce conuentus respondeat Qui fecit coelum et terram .

<DE COMPLETORIO.> Deinde praecedente diacono cum conuersis candelabra
et thuribulum portantibus sequatur conuentus ad monasterium secretario
percutiente tabulam ad Completorium et facta confessione dicant Completorium
bini aut terni sub silentio. Post Completorium tres orationes
solito more faciant; prior tabulam percutiat tribus ictibus post orationes
infantum, sicut skillam pulsare solet.

Torna all'inizio