forma costae non erat. Hoc autem aliter esse non potest nisi vel per conversionem
alterius corporis in corpus mulieris, cuius materia sub forma eius remaneat,
vel per hoc quod aliquid materiae sit de novo creatum: et ita oportet quod
per additionem alicuius materiae, vel de novo creatae, vel sub forma alterius
corporis praeexistentis, ex costa viri corpus mulieris formatum sit; et sic etiam
panum multiplicatio intelligi potest. Verius tamen videtur quod per additionem
materiae praeexistentis hoc factum fuerit, cum omnia simul fuisse creata ad
minus in materia, sancti communiter tradant.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, ut dicit Philosophus in 8 Ethicorum, mas
et femina in hominibus coniunguntur non solum propter prolis generationem,
sicut in aliis animalibus, sed etiam propter communicationem operum in vita
communi, ut sic sibi sufficiant ad invicem propria opera conferentes; unde
apparet diversa esse opera viri et mulieris. Quia ergo in communicatione vitae
et regimine domus, vir caput est mulieris, ideo mas in hominibus magis habet
rationem principii respectu feminae, quam in aliis animalibus; et propter hoc
magis decuit feminam hominis ex viro sumi quam in aliis animalibus. Et praeterea
in littera assignantur duae rationes, quae per se patent.
Ad secundum dicendum, quod per additionem rei exterioris ex costa corpus
mulieris factum est; nec tamen oportet quod ex illo adiecto corpus mulieris factum
dicatur, etsi sit amplius in quantitate: quia illud adiectum non venit in
materiam mulieris nisi mediante costa: sicut etiam menstruum materia embrionis
dicitur, quamvis oporteat etiam ex cibis conversis corpus embrionis maiorem
quantitatem assumere: sicut etiam aqua in sanguinem Christi transfertur
mediante vino, etiamsi esset maior quantitas aquae; dummodo virtute potentioris
vini, natura aquae absorberi possit.
Ad tertium dicendum, quod aliquid dicitur esse de perfectione alicuius dupliciter:
vel quia est necessarium ad esse individui, et sic costa illa non erat de perfectione
corporis Adae; aut quia est necessarium ad conservationem speciei,
sicut semen in 15 de Animalibus dicitur
esse superfluum respectu individui, quo tamen indigetur ad speciei conservationem:
et hoc modo costa fuit de perfectione corporis Adae, inquantum
|
|