Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1998


Syriacum litus flectens a Palestinis populis terminatur, Azotum
habens portum mercium suarum emporium. Quod autem
Rubro imminet mari eam bicipitis Rubri maris partem suo
ascribit nomini que occiduo proximior est, et ex opposito ab
Egyptiis occupata; et inde, se in eoum vertens sinum qui a Persis
denominatum est, omne litus occupat usque in profundiorem
eius progressum, cum quidquid terre hos inter duos sinus
est Arabia nuncupetur, cinnami, thuris aliormnque odoramentorum
feracissima. Ex qua Sabei maximam hostioque sinus
propinquiorem partem incolunt, habentem ab ea plaga que
intrantibus dextra est urbes claras, utpote Charram, Arabiam et
Gadanum. Ex altera vero sunt ab extremo incipientes sinu Beronices
inter Hieropoliticum et Strobilum. Deinde inter promontoria
Meronenon et Collaca Philoteris est et Piomalis et ulterius
Arsinoe atque alia Beronices, post quam ea silva est que
hebenum odoresque gignit. Inde ultra fluvium manufactum
aliquantisper deserta, infestantibus feris, loca, cuius tamen
partem Panchai incolunt et Ophiophagi, a comedendis serpentibus
nominati. Fuere insuper et Pygmei propinqui, contra
grues olim pro frugibus dimicantes. Inde promontorium est
Arabicum, sinum dirimens ab Ethiopico Occeano. Plures preterea
in hoc sinu sunt insule, sed inter ceteras que Sitegiris dicitur,
clarior eo quod ibi sepulchrum sit Eritre regis a quo et sinus
a Grecis Eritretalasson appellatur, idest mare Eritre.
Hunc sinum Arabicum non nunquam in Mediterraneum
usque mare deducere alveo manufacto Egyptii cogitavere reges,
et territi ne aquarum multitudo oppleret omnia
desisterunt.
ASYATICUM mare et hoe duplex est. Id nanque unum quod a
Mediterraneo alluitur Asya pelago, reliquum quod ab Occeano.
Et quoniam multa maria continet, unumquodque de quibus,
ut ordo sumptus prestabit, sigillatim dicemus, nominatim
per ea discurrisse suffidat. Incipit ergo in Mediterraneo sinu
Asyatici maris terminus et a Canopo Nyli hostio Cyrenis contermino,
ubi et Egyptium mare, inde Arabicum de quo proxime
dictum est, inde Syriacum, cui Cilicum sequitur, et hinc
Pamphylium, et Lycium demum atque Ycareum et Yonium;

Torna all'inizio