Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 617


Et volens dictum procuratorem relevari ab onere satisdandi,
promisit mihi sollempniter notario infrascripto stipulanti
nomine et vice omnium quorum interest vel interesse
poterit, iudicio sisti etc. ut supra in relevacione procuratoris
secundum formam modi civitatis bononiensis continetur.

f. Alia forma ad negocia et ad causas.
Universis presentes litteras inspecturis frater I permissione
divina cantuariensis archyepiscopus tocius Anglie
primas salutem et sinceram in domino karitatem.
Noverit universitas vestra, quod nos dilectos nobis
magistros P et I licet absentes tamquam presentes et quemlibet
eorum in sollidum, ita quod non sit melior condicio
occupantis, facimus constituimus et ordinamus generales
nostros procuratores, actores, defensores, negociorum gestores,
et nuncios speciales, ad omnia nostra et ecclesie
nostre negocia in romana curia promovenda coram sanctissimo
patre domino Martino papa iiii et eius iudicibus
seu auditoribus quibuscumque, dantes et concedentes eisdem
et cuilibet eorum in sollidum generalem et liberam
administracionem, et potestatem plenissimam agendi, defendendi,
procedendi, probandi, confitendi, negandi, iuramentum
calumpnie et de veritate dicenda et cuiuslibet alterius
generis in animam nostram prestandi, sentenciam
audiendi, appellandi, litteras tam simplices quam legendas
impetrandi et contradicendi, de locis et in iudicibus conveniendi,
beneficium et restitucionis in integrum et absolucionis
si opus fuerit implorandi, crimina et defectus opponendi,
alium vel alios loco sui substituendi et revocandi semel
et pluries, mutuum cum quocumque mercatore voluerit
seu maluerit usque ad summam cc marcarum sterlingorum
contrahendi et recipiendi, promittendi et obligandi nos et
nostra pro dicta summa peccunie restituenda, quocumque
termino duxerint — vel duxerit — ordinandum, et submittendi

Torna all'inizio