QUAESTIO 1
Hic duo quaeruntur. Primo de creatione eius ex parte animae. Secundo de formatione
eius ex parte corporis. Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum anima
humana sit de essentia divina; 2. Si non, utrum sit de aliqua materia creata;
3. Utrum anima extra corpus creata sit.
ARTICULUS 1
Utrum anima humana sit de essentia divina.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima sit de essentia divina, per id quod habetur Genes. 2, 7:
«Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae». Sed illud quod inspirat aliquid,
flatum de se emittit. Ergo anima est de essentia Dei.
2. Praeterea, dicitur Act. 17, 28: «Nos enim genus Dei sumus». Hoc autem non
convenit homini nisi secundum animam, qua ab aliis sensibilibus secernitur.
Ergo videtur quod anima sit de substantia naturae divinae.
3. Praeterea, cum naturalis operatio consequatur naturam, oportet ea quae in
operatione conveniunt, in natura vel essentia convenire. Sed anima rationalis
convenit in operatione intellectus cum Deo, ut Philosophus in 10 Ethic.
dicit. Ergo communicat cum ipso in essentia.
4. Praeterea, omne quod intelligitur, intelligitur per similitudinem vel identitatem;
oportet enim quod intellectus in actu sit intellectum in actu, quod non contingit,
nisi vel quia sunt idem per essentiam, sicut Deus seipsum intelligit, vel
quia similitudo intellecti recipitur in intelligente ut perfectio eius. Sed intellectus
noster intelligit Deum, et similiter materiam primam. Ergo vel per similitudinem,
vel per identitatem. Sed hoc non potest esse per similitudinem abstractam
ab eis, quia a simplicissimo nihil potest abstrahi. Ergo oportet quod intelligat
ipsa per identitatem; et sic est idem per essentiam Deus et materia prima et
anima intellectiva.
5. Praeterea, quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt penitus idem. Sed
intellectus et materia prima et Deus sunt, et nullo modo differunt. Ergo sunt
penitus idem. Probatio mediae quantum ad secundam partem: quia prima constat.
|
|