Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 124


et regnum etiam transmutatur, sicut scriptum est, quia regnum a gente
in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos
dolos
.
X. Quomodo per prudentiam hec pax accipiat firmitatem.
Ceterum qualiter pax ista per prudentiam accipiat firmitatem, rex Salomon
tibi exemplo sit. Qui prudentissimis sapientie sue consiliis per octoginta
annorum volumina, sicut Iosephi narrat ystoria, regnum sibi in pace
tranquillissima pariter et felicissima roboravit. Cuius pacis bonum
semen eius Roboam per insipientiam perdidit regnum faciens bipartitum;
de quo liber ait Ecclesiasticus, quia finem habuit Salomon cum patribus
suis et reliquit post se de semine suo stultitiam genti et imminutum <a>
prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo
. Item super eadem scriptura
dicit: Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur
per sensum prudentium
. Et in libro Sapientie: Si delectamini,
inquit, sedibus et sceptris, reges populi, diligite sapientiam, ut regnetis in
perpetuum
. Tunc enim, sicut quidam scripsit, tunc bene regitur
respublica, cum philosophi regnant et reges philosophantur. Erudimini
ergo omnes, qui iudicatis terram!
Pacem autem istam regis maxime prudentia confirmabit, si rex ipse
perito dispensationis consilio omni generi hominum, quibus preest, omni
ordini, omni sexui, omni etati, salvo tamen privilegio discipline (scriptum
est enim: Disciplinam in pace servate, filii) ita se tractabilem et velut
popularem indulserit, ut favorem semper habere publicum mereatur,
sicut Octavianum fecisse Augustum Romanorum ystorie vulgaverunt;

Torna all'inizio