[Caput X - De admonitione et correctione sororum].
Abbatissa moneat et visitet sorores suas, et humiliter et caritative
corrigat eas, non praecipiens aliquid eis quod sit contra animam
suam et nostrae professionis formam. Sorores vero subditae
recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates.
Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare
Domino promiserunt, et non sunt animae contraria et nostrae
professioni. Abbatissa vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas,
ut dicere possint ei et facere sicut dominae ancillae suae. Nam
ita debet esse quod abbatissa sit omnium sororum ancilla.
Moneo vero et exhortor in Domino Iesu Christo, ut caveant sorores
ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et sollicitudine
huius saeculi, detractione et murmuratione, dissessione
et divisione. Sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis
unitatem, quae est vinculum perfectionis.
Et nescientes litteras non curent litteras discere; sed attendant
quod super omnia desiderare debent: habere spiritum Domini
et sanctam eius operationem, orare semper ad eum puro corde et
habere humilitatem, patientiam in tribulatione et infirmitate, et
diligere eos qui nos persequuntur, reprehendunt et arguunt; quia
dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,
|
|