: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 781


CAPITULUM II
Huic miraculo aliud subinferimus, et quia a veris testibus prolatum
cognovimus, dignum fore memoria existimamus. Mulier quaedam de
loco qui Mulus nuncupatur, quia proprio privata gressu per se incedere
nullo modo valebat, aliorum manibus ad sancti viri corpus subvecta est.
Quamque autem pestifera paralisis ita dissolverat, quod in toto suo corpore
nullum sui membrum proprium officium explere valebat. Ubi
dum ducta esset et terraetenus toto corpore prostrata iacens, nihil aliud
agere, nisi tantum labia movere, quiret, non longa interveniente mora, sancti
Symeonis sibi sensit adesse suffragia. Propriis tunc erecta gressibus,
nullius sublata iuvamine, cuncta ecclesiae altaria cum laudibus et luminaribus
alacriter coepit expetere. Quod cuncti qui aderant intuentes, omnipotenti
Deo laudes gaudenter referunt atque cum ea, saluti restituta, ad
loca unde venerant alacriter remearunt. Quae postea pluribus vixit annis
et de facultatibus suis sancti Symeonis corpus visitare saepe curavit.
CAPITULUM III
Aliud quoque de sancto viro miraculum hiis praelibatis subiungimus,
quod memoriae commendare dignum valde ducimus. In eadem villa
quae monasterio subiacet, quaedam mulier degebat, quam lurida leprae
suffusio ita obduxerat, quod nullus locus corpori inesse videbatur, quem
non obtegeret maculosa leprae varietas. Cumque pluribus sibi adhibitis
medicaminibus et in nullo eorum sibi prodesse conspiceret, hoc unum
consilium menti occurrit, quod sibi fore remedium credidit: si videlicet cilicium
sancti Symeonis aqua ablueret et ex eadem corpus suum perfunderet,
confestim tabida cutis pristinum decorem reciperet. Illa vero quod
mente tractavit, opere implere non distulit. Mox autem ut cilicii partiunculam
lavit et exinde corpus perunxit, morbida caro pristinae saluti est
reddita et cutis prius deformis, proprio decori est restituta. Quae mulier,
sicut sibi accidit et scriptum est, retulit ac suae curationis testimonium
perhibuit.
CAPITULUM IIII
Per idem tempus quaedam caeca ad sancti viri corpus deducta est,
quam populi multitudo ob audita plurima sancti viri signa e vestigio secuta
est. Cumque prope sancti viri tumulum posita lacrimis et orationibus

Torna all'inizio