dominantis modum excedimus, et naturali
quadam humilitate seducti ad vestrum salubre
regimen familiariter obligamur. Sic igitur
de cura vestra solliciti firmiter credimus
quod fidei vestrae sinceritas de bono in melius
semper crescat in antea, nec in cor nostrum
ascendere poterit, quod ubi sic vos affectuose
diligimus, alicujus sinistra suspicio, vel suggestio
fraudulenta devotionis vestrae constantiam,
de qua stabili mente confidimus, a fide
nostra valeat revocare. Licet autem vos egere
exhortationibus non credamus, quos sine requisitione
ferventes ad nostra servitia probabiliter
experimur, nihilominus tamen fidelitatem
vestram requirimus, et hortamur attente,
mandantes, quatenus in fide et servitiis nostris
solliciti, more solito vigilantes, sic ad requisitionem
Thomasii de Aquino capitanei nostri,
ipsarum partium dilecti generalis atque
fidelis nostri, quem ad vos tanquam imaginarium
personae nostrae, transmittimus, et continue
vobiscum volumus commorari, contra
rebelles nostros vos potenter et viriliter
opponatis, quod sine laudabili principium comitante,
nostrae serenitatis dexteram ad vestrae
generalitatis et specialitatis augmenta, quasi per
debitum obligetis. Nos enim sic alta mente
et amplis retributionibus fidem vestram disponimus
compensare, ut in nostris servitiis perstitisse
fideliter, merito gaudeatis.
|
|