Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 628


Praeterea, illud est materia rei circa quod ponitur forma ipsius. Sed forma
praedictarum virtutum est medium. Ergo cum medium ponatur in passionibus,
videtur quod passiones sint materia praedictarum virtutum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod iustitia non sit circa operationes. Non enim potest
esse idem materia, et actus circa materiam. Sed actus iustitiae est quaedam
operatio. Ergo operationes non possunt esse materia iustitiae.
2. Praeterea, operationes etiam exteriores ex interioribus passionibus oriuntur.
Sed iustitia non dicitur esse circa passiones, sed magis aliae virtutes. Ergo non
est circa operationes.
3. Praeterea, virtus quae circuit omnes virtutes, non habet aliquam specialem
materiam. Sed iustitia est huiusmodi, ut dicitur in Glossa Genes. 1, etiam specialis:
quia inter commutationes, circa quas est commutativa iustitia, quae est
species specialis iustitiae, ponit Philosophus in 5 Ethic., moechiam, quae
est circa materiam temperantiae, et occisionem dolo, quae est circa materiam
mansuetudinis. Ergo videtur quod iustitiae non sit attribuenda aliqua specialis
materia.
SED CONTRA, est quod dicit Philosophus in principio 5 Ethic. quod iustitia est
circa operationes.
Praeterea, ipsa est circa aliquid circa quod non est aliqua alia virtus, scilicet
circa lucrum pecuniarum. Ergo habet aliquam specialem materiam.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod prudentia circa illa est de
quibus est consilium, eo quod ad prudentem pertinet bene se habere circa consilia,
consiliando, iudicando, et praecipiendo. Consilium autem est de contingentibus
operabilibus a nobis; unde etiam circa hoc oportet prudentiam esse.
Et quia prudens dicitur bene consiliativus simpliciter, oportet quod consilietur
de his quae sunt ordinata ad bonum hominis simpliciter. Hoc autem consistit in
animae perfectione, cuius ultima perfectio est debita operatio potentiarum animae;
et ideo de his in quibus bonum operantis consistit, est prudentia; et haec
agibilia dicuntur. Ea enim quae transeunt in exteriorem materiam ad perficiendum
eam, dicuntur factiones magis quam actiones, et circa eas est ars mechanica
praedicta. Ergo agibilia, secundum quod sunt consiliabilia, sunt propria
materia prudentiae.

Torna all'inizio