44.  Vnde dicatur exemplum.  Dicitur autem exemplum  
ab extra et amplo, eo quod sit extra amplum. 
45. Facile namque de omnibus notitiam poteris habere,  
si maiorum dicta uolueris diligenter notare. Verbi gratia, 
ignoramus alicuius dictionis primam syllabam <utrum> longa  
sit uel breuis. Ponamus exemplum alicuius actoris et in  
scansione[m] pedum uideamus, quomodo actor eam posuerit.  
Vt puta, si nescimus huius nominis uir[o] quanta sit prima,  
quaeramus inde exemplum Virgilii. Dicit enim  Arma uirumque 
cano Troiae qui primus ab oris.  
46. Assignatis itaque octo modis quibus syllabae quorundam  
iudicio cognoscuntur, ab his, ut nonnullis placet,  
compositionem, diminutionem et accentum remouemus et,  
plurimorum sententia, uelut superflua his rationibus iudicamus. 
/* 
47. Omne namque simplex prius est suo composito.  
Quod si uerum est, immo quia sine dubio uerum est nec falli  
potest, habet omne simplex naturam longitudinis et breuitatis,  
prius quam ad suum compositum perueniat. Nullum 
quod prius est, cognoscitur per id quod posterius est. Syllaba  
igitur non co < m > positione cognosci debet, sed sui  
simplicis ratione, quoniam tanta manet in composito quanta  
iudicatur in simplici. 
48. Diminutio quoque nec non et accentus ideo a praedictis 
superflua iudicantur, quoniam per se nullam certitudinem  
faciunt, nisi regula uel actoritate cognoscantur. 
Praedictorum igitur sententia prima syllaba quinque modis  
cognoscitur: positione, ut arcus, uocali ante alteram uocalem,  
ut beatus, diptongo, ut aurum, exemplo, ut  Arma 
uirumque cano , regula, sicut exposuimus. 
49.  De mediis sy11abis.  Medias quoque syllabas quinque  
modis cognoscimus, uidelicet positione, ut insulsus, uocali
  |  
  
  
  
  
420 
  
  
  
  
425 
  
  
  
  
430 
  
  
  
  
435 
  
  
  
  
440 
  
  
  
  
445 
  
 
  |