EXPOSITIO TEXTUS
«Christum secundum hominem non esse personam, nec aliud». Primum horum
conceditur ab omni opinione; secundum autem non, sed a tertia tantum; quia
primae duae opiniones dicunt quod secundum quod Christus est homo, est aliquid.
Hoc autem negare est error.
«Secundum enim multiplicem habet rationem». Ista divisio accipitur ex comparatione
replicationis ad subiectum propositionis: quia potest fieri replicatio vel
eius quod antecedit subiectum, et sic notat causam; vel eius quod sequitur, et
sic notat habitum, aut quodcumque aliquid accidens; sed specialiter nominat
habitum propter rationem tertiae opinionis: vel ipsius subiecti, et hoc vel quantum
ad naturam, et sic exprimit conditionem naturae; vel quantum ad suppositum,
et sic notat unitatem personae in Christo.
«Illa tamen personae descriptio non est data pro divinis personis». Contra est
quod directe ponit eam Boetius in materia ista in lib. De duab. Nat..
Dicendum, quod Magister verum dicit, si capiantur stricte ea quae in divisione
ponuntur; sed Boetius large accipit; et hoc patet in 1 lib., dist. 25.
«Non autem sic dicitur Filius natura». Dicitur enim Deus natura quasi formaliter;
sed dicitur Filius natura, non formaliter, sed quantum ad modum originis,
quia per modum naturae procedit.
«Christus nunquam fuit filius»; nec prius tempore, sicut nos, nec prius natura
aut intellectu, sicut Angeli, si in gratia creati sunt.
«Christum filium Virginis esse natura et gratia». Contra. Natura et gratia ex
opposito dividuntur. Ergo quod est per gratiam, non est per naturam.
Praeterea, Christus est filius matris, sicut et quilibet alius homo. Sed alii homines
non sunt filii matrum suarum per gratiam. Ergo nec Christus.
Dicendum ad primum quod gratia unionis non opponitur contra naturam: quia
per eam una persona fit duarum naturarum: et sic quod inest per gratiam unionis,
inest per alterutram naturarum naturaliter.
Ad secundum dicendum, quod Christum, inquantum hominem nasci ex matre,
non fuit per gratiam, sed nasci simul Deum et hominem; et hoc fuit per gratiam
unionis.
«Non talis hic filius». Ergo videtur quod filiatio dicatur aequivoce. Dicendum,
quod non univoce, nec aequivoce, sed analogice, sicut et alia quae dicuntur de
Deo et creaturis.
|
|