Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 265


mus ad eum. Et videntes hoc canis et aues quoniam mus
adhesisset murilego, recesserunt.
Et accedens mus rodit funes suauiter, do[nec] euasit
murilegus. Et dum roderet negligenter, ait ad eum murilegus:
Amice, cur tam tepide agis in mei liberatione?
Scire debes quoniam, sicut tuam festinaui liberationem,
sic debes et tu meam festinare; quia, si forsitan hoc facis
quod recordaris nunc odii quod inter nos est, non decet
viris qualis tu es hoc facere, nec amplius in tuo corde residere
debet hoc odium aduersus me. Iusti enim viri et misericordes
non reseruant sibi inuicem odium; quamuis eis
offendatur, vnico tamen beneficio remittunt offensam
et adhibent eis societatem et dilectionem; quoniam qui ingratus
est de accepto beneficio, meretur malum, et si malum
facere proposuerit, erit eius finis ad malum et tribulationem.
Et ait mus: Duo sunt socij: primus quidem est qui
fidelis est in suo amore; secundus vero cuius amor est cum
dolo et fraude; ore suo loquitur pacem proximo suo, corde
vero insidiatur ei; et erit necesse penitus alicui adherere
illi, vt quilibet eorum nitatur ad illud pro bono sibi. Fidelis
vero socius debet exponere animam suam tribulationibus
sui proximi in omnibus que facere tenetur ei. Decet tamen virum
sapientem preseruare animam suam; quicumque enim,
querens pacem sui inimici et confidens in ipso, nec tamen
cauens sibi, erit quemadmodum si quis, proprium sequens
appetitum, ossa comedat que minime calor stomachi decoquere
et dirigere poterit, quapropter sibi mala causant.
Nec vllus debet respicere hominem non proficientem sibi.
Decet enim nunc me respicere bonum quod mihi fecisti,
et sicut iam perfecisti meum beneplacitum, ita debeo adimplere

Torna all'inizio