Salimbene de Adam: Cronica

Pag 338


Facta fuerunt omnia ista. Et ita involvit eum et conclusit ei,
quod erubuit esse in curia comitis et insalutato hospite recessit,
nec ausus fuit postea habitare ibidem nec etiam apparere. Erat
enim magnus sophista et credebat cum sophismatibus suis omnes
involvere. Sed dicitur, Eccli. XXXVII: Qui sophistice loquitur,
odibilis est, in omni re defraudabitur. Non est illi data a Domino
gratia: omni enim sapientia defraudatus est
. Liberavit ergo frater
Hugo pauperes a potente et pauperes quibus non erat adiutor.
Et osculabantur manus et pedes fratris Hugonis, eo quod liberasset
eos de manu potentis. Et impleta est Scriptura que dicit, Iob
XXIX: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium
reddebat michi, eó quod liberassem pauperem vociferantem
et pupillum cui non esset adiutor
. Item alia Scriptura dicit, Eccle.
V: Si videris calumnias egenorum et violenta iuditia et subverti
iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso
alius excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et
insuper universe terre rex imperat servienti
. Item Ys. L: Dominus
dedit michi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus
est verbo
. Item Eccli. ultimo: Dedit enim michi Dominus linguam
mercedem meam, et in ipsa laudabo eum
.
De comite Provincie et de filiabus suis.
Nota quod iste comes de quo supra dixi dictus est Raimundus
Berengarii, et fuit pulcher homo et amicus fratrum Minorum, et
fuit pater regine Francie et regine Anglie, et tertiam eius filiam
habuit uxorem frater regis Anglie, et quartam Karolus frater
regis Francie, ex qua habuit comitatum Provincie. Porro in provincia
Provincie est quoddam castrum valde populosum inter
Massiliam et Victimilium sive Niciam iuxta mare, per viam que
vadit Ianuam; et sunt ibi aree saline, quia ibi fit sal, et ideo ab
areis vocabulum habet; et est ibi maxima multitudo mulierum
et hominum penitentiam facientium etiam in habitu mundiali
in domibus suis. Hi fratribus Minoribus valde devoti sunt et libenter
audiunt verbum Dei, cum predicatur a fratribus. Nam

Torna all'inizio