Et videte, excellentissimi filii, quia obtestamur vos [per] tremendum diem
iudicii; etiam beatus Petrus per nos vos adhortatur atque obtestatur, ut sub nimia
velocitate ipsas iustitias eiusdem principis apostolorum exigere a Langobardis iubeatis,
fortiter eos cum Dei virtute distringentes, ut sua propria isdem princeps apostolorum
atque sancta Romana rei publice ecclesia recipiat. Nam si, quod non credimus, ipsas
iustitias exigere neglexeritis aut distuleritis, sciatis, vos de istis rationes fortiter
ante tribunal Christi eidem principi apostolorum esse facturos. Si quis autem vobis
dixerit, quod iustitias beati Petri recepimus, vos ullo modo ei non credatis.
Deus autem omnipotens sua vos dextera protegat et victoriam vobis de celo
tribuat suumque angelum ante faciem vestram mittat, qui vos precedat, et inimicos
vestros coram vestris prosternat vestigiis atque a Deo instituti regni vestri terminos
dilatet et praesentis regni longeviter ac prospere gubernacula perfrui faciat etiam
et post huius vitae inaevitatem caelestia vobis regna per infinita tribuat saecula
possidenda.
DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET CARLOMANNO REGIBUS
FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Dum omnium electorum Dei praecipuam vitam et digna operum merita in nostri
memoriam revolvimus, invenimus profecto, nulla eos potuisse qualitatis diversitate
ab eorum cordis statu et pristina sponsionis constantia amoveri. Unde, et variis
antiqui hostis suasionibus ac blandimentis circumvallati, inmutabiles in suae mentis
firmitate constat permansisse; et ob hoc cum triumpho victoriae ad optata pertingere
meruerunt gaudia. Et nimirum considerandum est, quia, si quis quibusdam suasionibus
demulcitus victus fuerit, a recto confestim tramitae, qui ducit ad vitam aeternam, per
abrupta declinans deviare contendat, ut ex hoc in proclivem delabatur noxam; nam
plerumque certum est, quia isdem antiquus hostis per infirmam naturam fidelium mentes
subripere nititur; hinc est enim, quod olim primo omini in paradyso constituto per
infirmam mulieris naturam pestiferis valuit suadere blandimentis, divinum transgredi
mandatum; et ob hoc dirae mortis humano generi inrepsit excidium. Et ideo, praecellentissimi
|
|