sicut homo cuius digitus fuit morsus a serpente amputat
illum, estimans ne quando dilatetur a veneno totum corpus
et interficiat ipsum. Et audiens hoc leo a Dimna credidit ei,
et recepit ipsum secum aliquibus diebus.
Post hec vero [rex] dixit suo philosopho Sendebar: Audiui,
inquam, parabolam et percepi opera Dimne, cum sit despectus
et vilis inter animalia, et quid egit contra bouem et leonem,
et quomodo subuertit corda eorum contra se inuicem,
donec deuenerunt in odium. Sunt autem in verbis istis exempla
et magna doctrina cupientibus intelligentiam, vt se sciant
a viris dolosis preseruare, et timere et dubitare mendacia
eorum et euitare, et inquirere diligenter circa ea vt exterminent
omnes in quibus talia reperiuntur, quomodo est bonum
consilium et pax anime atque quies.
EXPLICIT CAPITULVM SECUNDUM. SEQUITVR CAPITULUM
TERCIUM.
|
|