eodem Sancto Loco restituere debeamus, cum omnibus suis edificiis
et remelioracionibus, per eadem obligata pena, et hanc cartulam
offercionis, in eo tenore, de qualiter continet, firmam et
stabilem permaneat, in perpetuum. Et te Guinisius notarius scribere
rogavimus in castro Baniolum, feliciter, amen. † Ego qui
supra Lupo iudice. † Ego Iohannes iudice. † Ego Petrus iudice.
OFFERCIO SANCTI EUSANII IN UNIANO.
IN nomine domini nostri Iesu Christi. Anno incarnacionis eius
millesimo sexagesimo quarto, et dies [.....] mense madii, per
indiccionem quintadecimam. Ideo constat me Remedio, filius
Sansonis, bona et spontanea mea voluntate dono, trado, atque concedo,
pro Dei timore, et absolucione, et redempcione anime mee tibi
beate sancte Petre, qui es cella beati Sancti Vincencii, quod situm
est ipsum monasterium Sancti Petri infra territorio Balvensem, in
valle Tritana, iuxta fluvio Umbrium, ad tuam proprietatem possidendum,
hoc est unam ecclesiam beati Sancti Eusanii, quam ego
ad tuam proprietatem possidendam infra territorio Pinnense, in
vocabulo de Uniano, cum dote, et oratorio, vel de mobilia ecclesiarum,
|
|