Porro autem cum in expeditione esset aliqua constitutus, quantalibet
intempestae noctis profunditate consurgeret, nudis semper cruribus et
pedibus usque dum dilucesceret, psallere non cessabat. Quam videlicet
consuetudinem, dum in cella consisteret, diebus ac noctibus sine cessatione
servabat. Quamlibet gravis bruma rigesceret, simplicibus soccis
muniebat pedes, cum tamen frater eius solis calceis contentus esset. Sepe
me per clementiam Christi terribiliter adiurabat, ut si quando fortassis
excederet, nequaquam me ab eius correptione subducerem, sed omnem in
eo disciplinae modum, qui monachis debebatur, implerem. Ita plane et
regulam monachi et auctoritatem episcopi sub alterna vicissitudine laudabiliter
observabat. Oportune siquidem et inportune verbo praedicationis
instabat, et quicquid domesticis surripere valebat expensis, bene prodigus
in pauperes dispergebat. Congregans annualiter synodum, nullum assuetae
illationis vel exeniorum canonem a clericis exigi permittebat, sed ne a lapsis
quidem commodum aliquod praeter solam paenitentiam requirebat:
Absit, inquiens, ut synodum vendam; lapsos etiam potius erigam quam ex
eorum cadaveribus corvino more pinguescam. Tedet ulterius scribendo
procedere, et velut paternas a pictura manus dolor videtur Icareus
cohibere.
His igitur et huiusmodi virtutum floribus adornatum quasi candens
lilium inmaturae mortis pruina decoxit, et cum vix triginta plus minus
videretur annorum, ad verae lucis auctorem ex hac infelici luce migravit.
|
|