Papias: Ars Grammatica

Pag 45


51 De "colurno" et "fagino" dictum est. 52 Quod uero a "Taurominio"
"Taurominitanus" dicimus, Grecos sequimur. 53 Gentilia enim
apud Grecos in -THC desinentia, apud nos mutata es in a
accipiunt nus , ut "metropolites, metropolitanus", "Neapolites,
Neapolitanus", sic a "Gadibus" "Gaditanus", et similia. 54 Ante
gnus quoque gna gnum longa uocalis habetur, ut a "regno" "regnum",
a "sto" "stagnum", a "bene" "benignus", a "male" "malignus",
"abiegnus", "priuignus", "Pelignus". 55 In supradictis tamen regulis
quedam auctoritate uel euphonie causa mutata sunt, ut "Ligurinus",
"Censorinus" et cetera. 56 Hec quidem nomina, quia maxima
pars eorum possessionem significat, inter possessiuas species
posuimus. 57 Sciendum quoque quia in is et in er apud nos significationis
possessiue multa inueniuntur, ut "ciuilis", "equester"; de
quibus tamen melius in denominatiuis tractabitur.
1.4 DE COMPARATIVIS
1 Comparatiuum est quod habet sensum positiui uel eius participis
cum magis aduerbio, ut "fortior = magis fortis", "ulterior =

Torna all'inizio