secreto suo est, quando vita nostra abscondita est cum Christo in Deo:
Cum Christus , inquit, apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis
cum illo in gloria . Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in
enigmate , hoc est in similitudinibus, tunc autem facie ad faciem . Haec
enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna
perfectio gaudiorum. Filii enim sumus, et nondum apparuit, quid erimus.
Dei Patris.
Multa denique talia reperiuntur in sententiis scripturarum, quae si
iuxta litterarum superficiem contenti simus accipere, non nobis poterunt
lumen infundere, sed tenebrarum potius caliginem parturire. Hoc ergo
quod dicitur Deus non posse malum aliquid vel nescire, non referendum
est ad ignorantiam vel impossibilitatem, sed ad voluntatis perpetuae rectitudinem.
Quia enim malum non vult, recte dicitur, quia neque scit neque
|
|