Papias: Ars Grammatica

Pag 37


inter possessiuorum species posuimus. 10 Forme igitur possessiuorum
quas a Grecis accepimus, sunt he. 11 In cus , a uel i
correpta precedentibus, ut "Cipriacus", "Italicus", et y in uno
"Libycus". 12 Que igitur a primitiuis habent c puram, pares
sillabas habent, ut "Itace, Itacus". 13 Inueniuntur "Bachicus",
"monachicus". 14 Alia uincunt una sillaba et, si primitiua habeant
i penultimam, tunc habent a ante cus , ut "Italia, Italiacus",
"cardia, cardiacus", "Ilium, Iliacus", "Ciprius, Cipriacus" (nam
"Ciprus, Cipricus" facit). 15 Cetera uero i semper habent, ut
"Persis, Persicus", "Italus, Itali[a]cus", "Creta, Creticus", "Asiatis,
Asiaticus", "grammatos, grammaticus", "mulio, mulionis, mulionicus".
16 In us quoque puram desinunt tam Greca quam Latina,
antecedente e correpta et producta, i correpta et o
producta, ae uel oe diptongo. 17 E breuis precedit, ut "Cesareus",
et in omnibus fere ad materiam pertinentibus, ut "ferreus",
"aureus"; pauca autem excipiuntur, "quernus", "colurnus",
"oleaginus", "faginus", "abiegnus". 18 E longam habent, ut
"spondeus"; i breuem, ut "marcius"; o , ut "herous", "Eous"; ae

Torna all'inizio