Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 480


eo regno, eo quod diffidat de illis, sed per extraneos. Verus
autem rex econverso se habet, ut supra plenius dicebatur.
Decima cautela tyrannica, est quod postquam procuravit
divisiones et partes in regno, cum una parte affligit aliam
ut clavum clavo retundat. rex autem econtrario non
procurat divisiones et partes in regno, sed si quae ibi existunt,
eas amovere desiderat.
Quot sunt illa, ad quae reducuntur cautelae tyrannicae:
et quod reges cavere debent ne efficiantur
tyranni, quia opera regia sunt
optima, tyrannica vero pessima.
Cap. XI.

Omnes cautelas tyrannicas, quas in praecedenti capitulo
numeravimus, philosophus reducit ad quatuor:
tyranni enim quatuor intendunt. Primo, ut subditi sint
inscii. Secundo, ut sint pusillanimes. Tertio, ut de se invicem
non confidant. Quarto, ut sint adeo depauperati et
afflicti, ut contra eos non possint insurgere. Ad haec cautem
quatuor, praedicta omnia reducuntur: nam quantum
ad praesens spectat, ad hoc quod aliquis invadat vel machinetur
aliquid contra tyrannum ex aliquo praedictorum
quatuor videtur procedere. Primo enim potest hoc
accidere ex magnanimitate, ut quia insurgens est tanti
cordis ut nihil reputet magnum. Secundo ex industria
et sagacitate, ut quia credit se tot adinvenire vias et
versutias posse, ut valeat tyrannum perimere. Tertio
potest contingere ex potentia, ut si insurgens confidat
de aliis civibus, et credat se iuvari ab eis, propter civilem
potentiam tyrannum invadit. Quarto hoc poterit accidere
ex nimio ocio, ut si cives nimis sint opulenti, et vacent
nimio ocio. quia mens humana nescit ociosa esse, dum

Torna all'inizio