: Aurea gemma oxonensis

Pag 61


clarior et lucidior, tanto liber iste omnium
auctorum breviariis cunctis invenitur eminentior
Aurum itaque vel gemma potest
dici; sed aurum gemme adiungas et utriusque
coniunctione quiddam pulcrius et decennius,
id est auream gemmam, facias. Vocetur
itaque "Aurea gemma", eo quod ex fontibus doctorum
quasi ex auro et gemma sit compositus
et informatus.
II. INSCRIPTIO
Sociorum assidua pulsatione coactus, naturalis
etiam rationis incitamento astrictus aggressus
sum rem arduam, sed professionis officio
non invictam et prosaicam orationem
fingere cupientibus satis idoneam, opus difficile,
sed tamen perutile. "Non enim", ut
ait Marcus Cato, Platonis sententiam imitans,

Torna all'inizio