possit ad notam. Sed placeat excellentie vestre consilium meum, ut, curo vobis prosperitas ex
adversitate provenerit et in medio tenebrarum Dominus prospexerit vos ex alto, plus benignitatis et
dulcedinis assumentes in spiritu devotionis et mansuetudinis domino pape, prout videritis expedire,
scribatis, non porrigentes aures malivolis, qui vos ecclesie et ecclesiam vobis libenter opponerent,
querentes in alieno dispendio lucrum suum.
III 36
Vir probate prudentie, magister G., procurator vester, institit diligenter, ut impetraret super provisione
vestra litteras post cessionem, quam ei circumspectio vestra commisit. Ad id nihilominus
operam dedit, qui vos et monasterium vestrum in Deo complectitur pure sinceritatis affectu. Sane
opportunam importunitatis instantiam voluntas superioris elisit. Verum, quia de preteritorum coniectura
tenetur monasterium vestrum vobis commissum adhuc sub cura vestri regiminis salubriter
posse regi, sub spe providentie divine consulitur, ut non insistatis ad presens instantie cessionis. Nos
autem persone vestre et monasterii commoda, prout Dominus dederit, pleni favoris prosequemur b
effectu. Porro multum posset esse vobis in scandalum, si forsan in oculis vestri subrogati manus
dispergeret, que multa sollicitudine congregastis.
III 37
Gratum mihi tue caritatis epistola retulit et conquerenti satisfecit amico. An non merito conqueri
poteram, an non ex iusta causa dolebam, si tam cari familia de tam caro talia presumebat? An domus
mea domus consuevit esse mendacii, ut allud verbo promitteret et aliud exhiberet in facto? Et
quidem non hoc habuit mea progenies, non hoc tuus Thomas, et numquid me degenerem probavisti?
Sane, quid nobis dominus papa de quodam retulit, quem aliquis nitebatur immittere, non ignoras;
intellexisti etiam, quod ad devorationem ecclesie Capuane fauces aperiebant prorsus extranei, et
nosti, quod secundum votum et desiderium tuum ad illius promotionem operam dedi, in quo satis
intelligeris tu promotus. Erubescat ergo R., qui contrarium presumptuosus nimis asseruit et nimis
temere presumebat. Verumtamen quicquid vanus vane retulit, evanescat in aures, et tu firmiter
teneas et nullatenus dubites, quod amicus tuus esse non desinam, etiam si talem, quod nunquam
credam, dedignareris amicum.
III 38
|
|