sicut dicit Ysaias propheta: "Si fuerit numerus Israel sicut
harena maris, reliquie salve fient", et rursum: "Quomodo si
inveniatur granum in botro et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam
benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam
totum". Si autem dicitis: Qui sunt ceci et claudi qui curati
sunt? Dicimus quia hi sunt Gentiles qui ambulabant in tenebris et
nesciebant Deum verum, sed erant quasi bestie silvestres, nescientes
ad dexteram vel sinistram, manentes absque eo qui rigat prata cordium
fonte sapientie et scientie sue. Quod si adhuc nitimini adversari
intellectui spiritali, nolentes intelligere spiritalem sed tantum
corpoream cecitatem, nunquid patres vestri corporaliter surdi erant
et ceci, quibus dicitur: "Surdi audite et ceci intuemini ad videndum",
aut populus vester corporaliter cecus erat, de quo dicitur:
"Quis cecus, nisi servus meus"? Denique ut spiritalis cecitas aperte
intelligeretur, adiecit et ait: "Qui vides multa, nonne custodies?
Qui
apertas habes aures, nonne audies?". Verum hoc pro spiritali
intellectu; ceterum quia de gentili populo quod et ipsi reposita
esset spes salutis sermo erat, sequentia que occurrunt et que sponte
se ingerunt percurramus. Cum diceret Dominus Ierusalem per
eundem prophetam: "Affer filios meos de longinquo et filias meas
ab extremis terre", adiecit et ait: "Et omnem, qui invocat nomen
meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum";
et infra: "Deus iustus et salvans non est preter me. Convertimini
ad me et salvi eritis, omnes fines terre", et paulo post: "In memetipso
iuravi; egredietur de ore meo iustitie verbum et non revertetur;
quia michi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis
|
1
5
10
15
20
25
|