per embutum de aromaticis speciebus, ut spica nardi, storax et
similibus, desque eis in nocte triferam magnam cum aqua calida;
vel si multum laboraverint, bambacem in ea intingas et superponas
die.
Item accidit quod propter fetus multitudinem matrix cum ea
descendit ad inferiora; ex qua infirmitate aut vix aut nunquam liberantur;
tamen facias fumigium de asa et sulphure, amurca, cedria
et suspendes eam per pedes, ita quod matrix ad suum redeat
locum; et tingas bambacem vel lanam picis in cedria vel amurca, et
suspense vulve inmittas. Ponas spongiam in aceto bullitam super
renes, et scufas ad mamillas. Cum autem fuerit in ipso partu et laboraverit,
sternutatorium dabis. vel bambacem intinctum balsamo
superponas, quia statim liberabitur. Si contingat quod puer sit
mortuus in utero materno, nec exire valeat, mulier sedeat in oleo
quo bullierit malva, et dilatabitur locus et exibit. Retinentur multociens
menstrua, unde mulieres laborant; quibus facias balneum
de omnibus calidissimis herbis, savina excepta, ibique manentibus
dabis theodoriton, anacardinum vel yeram pigram Constantini;
cum autem exierint, suppositorium in eis intinctum usque ad profundum
immittas. Istud anutem facies cum vederis quod frigiditate
nimia retinentur. Contingit nonnunquam quod vel nimia humiditate,
quod per nimiam oculorum humiditatem cognoscitur, mulieres
concipere non possunt, vel pro nimia siccitate, cujus signa
sunt sitis, calor in plantis manuum et pedum: sed de isitis non te
intromittas. Illis que de humiditate laborant dabis theodoriton yperiston
vel pillulas de diaprassio factas; etiam si pulverem diaprassii
in forti vino bullias, et in colatura triferam magnam distemperatam
ad mansionem tribuas cum musco, proculdubio ad conceptionem
paratur, et diaprasso simiòiter muscato. Si post XXX diem
sanguis fluxerit, ut in XI ex frigiditate dicimus esse, demus ergo
theodoriton yperiston vel anacardinum: si contingat ante terminum
talis fluxus, ex caliditate fieri dicimus: unde quere utrum filios
habuerit necne, quia tunc utiliter scufas appones ad mamillas,
si non, non. Dabis etiam athanasiam cum succo plantaginis distemperatam.
Mitridatum cum aqua calida nimis juvat, vel diacodion
nostrum. Facias eis fumigium de aqua in qua bullierit agnus castus
et cortex maligranati, anagallis, colofonia: pone super carbones et
per embutum fumum recipiant. Mumia cum aqua data sedat fluxum
et electuarium nostrum de mirobolanis combustis; cornu cervinum
ustum et potatum idem operatur. Mulieres autem sunt que
nimia pinguedine matricem comprimunt, et quod intus est exire
cogitur; attenues ergo eas medicinis et sic poterunt liberari. Sunt
autem multe que frigiditate spermatizare non possunt et sincopim
patiuntur, unde dabis eis yeram pigram et cepas ad comedondum.
multe de terra ista potius post partum ex retencione menstrualis
sanguinis aut animali, quod arpa vocatur, laborant et periclitantur.
Si ex animali contingat, cujus signum est venter minoratus,
ita succurrimus: statim post partum succos porri detur ad bibendum,
|
|