filius Ugonis vicecomitis, mortuus fuit. Ex quibus civitatibus, Saracenis fere omnibus 
interfectis, maximam predam auri, argenti, palliorum et eramentorum abstraxerunt. De qua 
preda tesauros Pisane Ecclesie in diversis ornamentis mirabiliter amplificaverunt, et ecclesiam 
beati Sixti in curte Veteri edificaverunt. 
A.D. MXCVIIII. Populus Pisanus, iussu domini Pape Urbani II, in navibus CXX ad 
liberandam Ierusalem de manibus paganorum profectus est. Quorum rector et ductor Daibertus 
Pisane urbi archiepiscopus extitit, qui postea Ierosolima factus Patriarcha remansit. 
Proficiscendo vero Lucatam et Cefaloniam, urbes fortissimas, expugnantes expolieverunt, 
quondam Ierosolimitanum iter impedire consueverunt. In eodem autem itinere Pisanus populus 
Maidam, urbem fortissimam, cepit, et Laudociam cum Boemundo et Gibellum cum 
ipso et Raimundo comite Sancti Egidii obsedit. Inde igitur digressi, venerunt Ierosolimam, 
quo anno concremata est pene tota Kintica, quo anno 
MC. Ierusalem a Xristianis capta est XVIII kal. Augusti. 
MCI. Tota Kintica exusta est, de quo igne, flante  vento , pene tota Foreporta concremata  
est, III nonas Iulii.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |