si tu per te ac tuos super eodem negotio
non tepide processisses. Ut igitur negligentiae
praeteritae culpam redimas solicitudine virtuosa
fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus ad requisitionem judicis Majoris de
Juvenatio, magnae Curiae nostrae judicis, et
notarii R. fidelium nostrorum, quos pro magno,
novo, et arduo negotio, ad consilium
civitatis Papiae, et ad te praecipue destinamus,
circa obtinendum a consilio ipso quod volumus,
in praesenti prudentem diligentiam solicitus
et vigil apponas; ita, quod diligentiae
tuae studium dignis praemiorum laudibus
prosequamur.
Cap. LXI.
Regratiatur cuidam Comnuinitati, de oblata
pecunia, et vult quod cedat in collecta eis
imposta.
Nuper ad audientiam nostram, R. comitis
Casertani, dilceti generi et fidelis nostri
nunciatione pervenit, quod vos zelo
purae devotionis accensi, praeter universitatis
vestrae gravamina, quae pro nobis continue
prompta mentis alacritate suscipitis et praeter
labores innumeros, quos animorum clara semper
affectione portatis, solitae devotionis affectum,
quem ad Excellentiam nostram vos gerere,
sine cujuslibet verbo vel literis plene
|
|