Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 143

libro IV


predictam materiam sic coniungas: 'Cum preces iusta petentium
consueveritis pietatis animo exaudire, dominationi vestre
significo me velle in theologica scientia laborare' et cetera que
secuntur. (3) Ecce sub una clausula exordium et narratio continentur;
sed diligenter vide quod huic coniunctioni 'cum' non
est alia reddenda coniunctio (4). Unde male dicitur: 'Cum de
vestra dominatione confidam, ideo (vel 'propterea' vel 'idcirco')
ad vos recurrere non formido'.
28. (1) QUIBUS CONIUNTIONIBUS ALIE SINT REDDENDE.
(2) Sunt et alie coniunctiones que possunt exordium cum narratione
sub una clausula comprehendere, ita quod sibi alie sunt
reddende, ut si circa eandem materiam ita dicas: 'Quia iustas
petitiones vestra consuevit sanctitas exaudire, discretioni vestre
duxi tenore presentium declarandum'. (3) Subauditur enim
'ideo' vel 'idcirco' que sunt ad 'quia' et 'quoniam' redditive, sed
frequentius 'quia' quam 'quoniam' est utendum.
29. (1) QUANDO CONIUNCTIONES REDDITIVE SINT ADIUNGENDE
VEL NON.
(2) Sicut enim se habent 'is' et 'qui', sic 'quia' vel 'quoniam'
et 'ideo' vel 'idcirco'. 'Is' enim, 'qui' posito, subauditur et ad
ipsum sine coniunctione refertur. Ita in coniunctionibus ab illis

Torna all'inizio