Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 9r


iri, ne hic noster dolor, vel potius ira, magis hoc iudicium quam equitas regeret, aut ne studio ulciscendi penam innocens lueret. Nihil enim ambigo, Ulixem tam longe ab hoc esse maleficio ut nihil magis iterum dici possit. Quod nisi et apertissimis rationibus ostendero, omnem pro ipso ferre penam et supplicium non recusabo.
 
Exemplum insinuationis in turpi genere, qum preferrimus iudicium aliquod de re simili, materia sumitur pro defensione Mancini , qui ob turpe fedus cum Numantinis percussum accusatur.
 
Cum in omnibus causis forensibus, iudices, id maxime conveniat attendere, qua prudentia in sententiis ferendis usi fuerunt maiores nostri, illud arbitror conspici oportere, quid nostri superiores senserint aut quid tandem indicaverint de federe, quod cum Latinis non semel sed etiam sepius contra voluntatem populi et decretum senatus percussum fuit. Comperietis equidem iudices eos: si vestros annales, inspicitis paribus legibus, absolutos esse, et omni supplicio exemptos imperatores, qui etsi non feliciter certe fideliter adversus hostes rem publicam gesserunt, neque, tametsi fedus eorum improbatum sit, eos tamen aliquo supplicio dignos esse iudicaverut. Quare in ipsa causa Mancini, que nunc agitur, non tantum eventum fortune quam animum eius inspectari debere puto, neque ex eo, quod ipse fecit, sed quod sensit et voluit iudicare vos convenit.
 
Exemplum insinuationis in turpi genere, quum proferrimus iudicium de eadem re. Sumitur autem materia ab eodem Mancino hoc modo.
 
Cum aliquando, iudices, rem publicam non solum infeliciter cum Numantinis pugnasset, sed etiam tale fedus percussisset, quod nullis rescindendum ac improbandum videretur, ipsa res diu in senatu primum deliberata, de hinc substitutis iudicibus, quos ipse senatus severissimos et probos elegit, multum et sepe tractata fuit. Non dubito, iudices, vos memoria tenere, que in hac ipsa causa sententia fuerit et quod iudicium. Res ipsa certe improbata fuit, verum auctor absolutus, nec iniuria. Iniquum erat enim eum imperatorem pendere penas, quem non voluntas in aliquod turpe fedus, sed potius necessitas impulisset. Videtis quis exitus huius criminationis Quinti Pompei fuerit, nam idem fedus nunc considerate, quid nos conveniat

Torna all'inizio