Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 205


id est humanitate subiciente sibi hominem, ut primo loco et principaliter
illic animalitas predicetur de humanitate formaliter, et ipsa et ex
ipsa predicetur de homine materialiter, quia homo est ibi materia sue
locutionis.
Cum igitur habeas in naturalibus quid sit predicari vel dici secundum
aliquid, hoc ipsum et in theologicam rationem, id est ad dealitatem
transtulit sanctus Dionisius, ostendens omnes divinas nominationes secundum
divinam et perfectam rationem, que dealitas seu deitas est, toti
divinitati adesse. Que ratio, scilicet dealitas seu deitas, dicitur divina et
perfecta: divina, quia divinitas est, et perfecta, quoniam est id quod
est et quo est, idest est hoc ipsum Deus.
Dehinc proloquitur Dionisius et ait: His igitur a nobis breviter quidem
in talibus
exemplis supra prolatis et partim, id est particulariter et non
universaliter, quia non omnia hic, que alias de divinis nominationibus
edidit, interseruit. Unde supponit: in aliis vero operibus nostris sufficienter
ex eloquiis
divinis que ad earum astipulationem multiphariis exemplis
induximus, et ostensis per auctoritatem et diffinitis per sententiam sapientium
sunt, in his inquam operibus ratum et invariabile constat, accipiendum
esse in tota divinitate, qualemcumque replicare divinam nominationem
universalem conabimur.
Bene ait “replicare” et non “numerare”. Numerus
enim omnis ex diversorum generum diversis subsistentiis accidentium
addictorum consurgit; ut cum dicitur “homo homo” vel “unus
et alter homo” non ex una singulari subsistentia, qua hic vel hic sit homo,
numeratur unus et alter homo, sed ex diversis subsistentiis quibus unus
et alter accidentia sunt ad dicta, et ex quibus hic et hic est homo, numeratus
est unus et alter homo. Ideoque hec numeralis alteritas, quia ex
pluribus subsistentiis id est ex huius et huius singulari humanitate consurgit,
numerus et replicatio est. Cum vero in divinis multa denominatio
dicitur, ut “Deus est bonus” “iustus” “sapiens” vel aliquid
huiusce, non numeratio sed replicatio fit, quia ab una et eadem singularique
dealitate, qua Deus est Deus, “bonum” “sapiens” “iustum” vel
omne consimile <de Deo> predicatur. Accipiendum est igitur, ait sanctus
Dionisius, in tota divinitate predicari qualemcumque divinam nominationem
universalem conabimur replicare, cum de Deo quid sit loqui
gestiemus.
Sed quare addidit universalem nominationem? Quia est quedam
particularis nominatio Dei, que non in tota divinitate accipienda est,

Torna all'inizio