Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 250


125. Vtrum elementatiua habeat continuam quantitatem per
omnia loca sub globo lunari?
126. Vtrum sint duae caliditates, et duae siccitates, et duae
albedines, et huiusmodi? Solutio: Vade ad subiectum elementatiuae.
Et abstrahas ab eo solutiones, cum intellectu condicionato et
artificiato per Artem istam.
127. Vtrum sit quintum elementum? Et respondendum est,
quod non. In elementatis quidem sufficiunt quattuor complexiones.
11.9.
DE QVAESTIONIBVS NONI SVBIECTI.
QVOD EST INSTRVMENTATIVA
Superius iam fecimus quaestiones instrumentalitatis naturalis.
Hic autem uolumus facere moralis.
128. Quaeritur: Quid est moralitas?
129. Quaeritur: Quid est iustitia, prudentia?
130. Item quaeritur: Quid est auaritia et gula, etc.?
Vade ad nonum subiectum instrumentatiuae, et agas, secundum
quod tibi est significatum per eius tractatum.
131. Adhuc quaeritur: Vtrum iustitia sit bona? Et respondendum
est, quod sic; quia si non, tunc iniustitia non esset mala.
132. Vlterius quaeritur: Vtrum iustitia habeat correlatiuos? Et
dicendum est, quod sic; quia si non, iam non posset esse habitus,
nec haberet aliqua, in quibus esset sustentata et assituata. Et
sicut dicitur de istis, ita possunt fieri quaestiones de iustitia per
omnia principia sua et suas regulas. Et sicut dictum est de iustitia,
ita potest dici de aliis habitibus uirtuosis.
133. Vtrum uitia simpliciter sint principia priuatiua? Et
respondendum est, quod sic. Nam ipsa cum uirtutibus nullam
conuenientiam habent. In uirtutibus quidem agens et agibile et
instrumenta ad inuicem habent concordantiam in obiecto uirtuoso.
Et haec de moralibus sufficiant causa breuitatis; maxime, quia
in Arte magnade ipsis largius pertractauimus.

Torna all'inizio