picturas quasi si de eo exirent, et pingit alias quasi intrarent
in ipsum, cum nominata se habeant. Et cum ipse meam
percep[er]it intelligentiam et doctrinam, et ea que penes
viam sunt, debe[re]t vtique sequi ac perquirere amorem
et honorem mihi et coniungere me sibi. Inquit ei K[elila]:
Porro ex quo tuum deliberasti consilium ad honorem regis,
timendum tibi valde de familiaritate regis pre timoris eius
grauamine. Dicunt enim sapientes quoniam in quattuor non
interponit se aliquis nisi fatuus et insipiens, nec ab eis euadit
nisi intelligens et sapiens; quorum vnum est familiaritas
regis, aliud vero secretum credere mulieribus, et potus veneni,
et pergere per mare. Sapientes quippe assimilauerunt
regum familiaritatem monti excelso, in quo sunt arbores bonorum
et delectabilium fructuum. Est tamen luporum habitaculum
et ferarum pessimarum, et qui cupit illuc ascendere
et carpere de fructibus, oportet illum cum multis armis illuc
ascendere, et dum ibi moratur, semper est in timore. Inquit
D[imna]: Iam ad tuum verbum aduerti intellectum meum, et
iustus es in his que protulisti. Verum scire debes quoniam
qui se [non] intromittit in angustiis et tribulationibus magnis,
ad status sublimes et grandes non potest peruenire, et qui dimittit
rem aliquam propter hoc quod forte dubitat ipsum, non
peruenit ad nobilitatem nec ad magnum statum. Dictum est
enim quoniam tria sunt ad que quis peruenire non potest, nisi
cum auxilio magnitudinis anime. Que sunt, scilicet: seruire
regi, pergere [per] mare, et suum offendere inimicum. Et
dicunt sapientes quoniam non decet virum intelligentem videri
nisi in altero duorum locorum, scilicet: vel cum domini
regis seruicio deputatum, vel cum religiosis in solitudine; vt
elephas cuius gloria et exaltatio non est nisi in duobus locis,
videlicet in solitudine aut in curijs regum pro seruorum
amico. Dixit ei K[elila]: Vade igitur, et dominus tecum sit
in tuo proposito quod cogitasti.
|
|