Petrus Damiani: Epistulae

Pag 386


Cedron flamma vorante succendit. Illi igitur honorabant templum, in quo
sanguis brutorum animalium fundebatur, tu non succurris aecclesiae, in
qua pro salute mundi Christi corpus offertur?
Nam ut ad gentilium quoque recurramus historiam. Annibal ille, qui
Cartaginensium dux postmodum factus est, cum adhuc novem esset
annorum, Amilcari patri iuravit ad aras, quia cum primitus posset, adversus
Romanos acerrime dimicavit. Inbelles pueri bella iam spirant pro terrenae
unius civitatis honore, et tu te non excitas ad procinctum pro tuenda
universalis aecclesiae libertate?
Quidam praeterea consiliarii, tui videlicet aulici ministerii dispensatores,
ut foeda per populum vulgatur infamia, de persecucione Romanae
gratulantur aecclesiae. Utrique scilicet parti faventes blandeque ceventes,
ut modo se venerabilis papae fautores per assentacionis lenocinium asserant,
modo primogenito sathanae falsi successus laeta promittant. Quod
tamen de quibusdam sanctis viris, qui tuis consueverunt esse consiliis,
nefas est credi. Plane quisquis sanctam dividere molitur aecclesiam,
timendum sibi est ne secundum evangelicam sentenciam et ipse dividatur:
Veniet , inquit, dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit,
et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet . Porro de Phaleg filio
Heber scriptum est, quia in diebus eius divisa est terra. De te quoque
cavendum est, ne dicatur, quia in diebus tuis divisa est aecclesia. Scribantur
annales, texatur hystoria, quae dicat quia Nerva, clementissimus imperator,
pacificavit aecclesiam, Constantinus confirmavit, Theodosius exaltavit.
Et cum perventum fuerit ad te, gloriosumne tibi est, si dicatur: Heinricus
divisit? Absit hoc a te, ut hanc legat hystoriam posteritas ventura de te.

Torna all'inizio