Fridericus II imperator: Epistolae

Pag 181


Imperator universis regni fidelibus.
Excelsus super omnes gentes Dominus orbis acephali calamitati compatiens
emisit de altitudine montium manum suam, ut tabernacula seniorum
alienigenis iam inhabitata colonis et sanctuaria Iesu Christi minus
dignis polluta ministris purgaret a vitio, expiaret a scelere et universalis
orbitatis umbraculum, superstitionis reiecta caligine, illuminaret speculo
claritatis. Nullum enim, ut credimus, presentes latet latebras mundi latus,
nullius aures surde pretereunt quante tribulationis modus in orbe resultaverit
et in urbe, quanteque seditionis involucrum antiquus attulerit persequutor,
qui si veritas sub nube non lateat, tantum in dominica vinea virus
evomuit quod nisi filius Dei vivi, qui ad redemptionem humani generis,
quod de limo terre transumpserat, subire martirium non expavit, sue clementie
dexteram non movisset, in piscatoris naufragante navicula periisset
populus christianus, dum Petrus in altis habitans non respiciebat in
petram, nec eius successio transferebatur in posteros; et sic cupiditatis
insurgente vindicta, plorabat Ecclesia viduitatis instantiam, dolebat populus
contumelias generales nec in ministrorum ore frequens proderat alleluia.
Nam preter oppressiones innumeras et oppressorum incursus, quibus
desolate matris latera lacerantur, sic ad proximos ictus preteritos fidelium
retorquentur aspectus, quod consolationis remedium mundus nequaquam
assumere poterat, dum mater Ecclesia, quam Christus in petra fundavit,

Torna all'inizio