Salimbene de Adam: Cronica

Pag 176


resistere quantum potest et contradicere et facere, ne penitus
eligatur, iuxta verbum quod scriptum est, Ys. III: Apprehendet
vir fratrem suum, domesticum patris sui
, et dicet: Vestimentum
tibi est, princeps esto noster
. Et respondebit in die illa dicens: Non
sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum.
Nolite constituere me principem populi
. Gravissimum est enim
habere facere cum prelato ydiota et insensato, quia, sicut dicit
Sapiens, Prover. XXVIII, dux indigens prudentia multos opprimet
per calumniam
. Ideo dicit Ecclesiasticus XXII: Arenam
et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem
et fatuum et impium
. Habere autem facere cum prelato
discreto et sensato magnum refrigerium est subdito et consolatio
iocundissima. Ideo Paulus regi Agrippe dixisse legitur, Act. XXVI:
De omnibus quibus accusor a Iudeis, rex Agrippa, estimo me beatum,
apud te cum sim defensurus me hodie, sciente te maxime omnia
que apud Iudeos sunt, consuetudines et questiones. Propter quod
obsecro te, patienter me audias
. Item gravissime peccant illi
qui prelatum insufficientem servis Dei preficiunt. Sed non est
mirum, si ita faciunt, tum propter amorem privatum quem habent,
tum etiam quia unus ydiota diligit alium ydiotam, iuxta
verbum quod scriptum est, Eccli. XIII: Omne animal diligit
simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi
. Item Eccli. XXVII:
Volatilia ad sibi similia convenient. Quod autem diximus,
quod ille qui eligitur in prelatum debet cognoscere insufficientiam
suam, si insufficiens est, dicimus quod raro potest hoc fieri, quia
quicumque habet dominium et auctoritatem, credit se statim
omnino sufficientem et quo ad sapientiam et quo ad eloquentiam
et quo ad omnia que prelato necessaria sunt. Ideo dicit Sapiens
in Prover. XXVIII: Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem
prudens scrutabitur eum
. Item Prover. XXVI: Sapientior sibi
piger videtur septem viris loquentibus sententias
.
Verumtamen, quomodocumque sit tam de prelato insufficienter
dato quam de his qui eum dederunt, certissimum est quod Deus,
sapientiam diligit, maxime in his qui preesse debent et quibus
iudicare et rationem tenere incumbit et iustitiam facere, quod
fieri sine sapientia nullatenus potest. Ideo Dominus precepit

Torna all'inizio