usque ad extrema terre statuit regna sua, obedientibus sibi omnibus,
obdormivit et excitari non potest, tacuit et loqui non
potest. O quam magna dona concederem illis, fili, qui facerent
tibi scire qualiter exequor ea que tu fieri suasisti! Et hoc,
certe, nulla alia de causa facerem, nec de tanto dolore consolationem
reciperem nisi quia scio me cito accessuram ad te.
Deus igitur te salvet, fili, vivum et mortuum; bonus fuisti vivus,
et mortuus bonus existis. Alexandro igitur sic laudabiliter commendato
sepulture, statuit mater fieri convivium, litteras suas ad
hoc per omnes regiones transmittendo circumquaque; conventuque
multi populi facto, preconizare fecit neminem debere ingredi,
nisi illos quibus tristes huius mundi casus nunquam contigissent.
Videns vero quod nullus intraret ad locum convivii
dixit: quare non intratis? Responderunt: tu precipisti, non intrare
quibus tristicia huius mundi contigisset; ecce non est
hic unus huius rei expers. Tunc dixit: o care fili, quam similia
sunt tua posteriora prioribus! Qualiter conatus es me completis
confortacionibus confortare! Cum Alexander regnare cepit, XVIII
erat annorum, et duravit sua regnatio XVII annis, ex quibus,
annis VII processit ad bella, et annis VIII absque impugnacione
quievit; victoriam habuit gentium XXII modorum; duobus
autem annis perambulavit totum mundum ab oriente in occidentem.
Et numerus suorum militum fuit trecenta et viginti tria
milia, preter famulos et alios homines: et obiit XXXV anno.
Fuit Alexander rubei coloris, lentiginosus, unum oculum habuit
varium, alium nigrum, dentes minutos acutos, faciem leoninam;
fuit multum fortis et ab adolescentia sua usus est bellis.
Et dixit Alexander: decet hominem in comittendis turpibus
|
|