Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 127


X.
Laudamentum sive laudatum est licitum facere omnibus
hominibus habentibus discrecionem.
Ad hoc, ut dictandi facilior habeatur notitia, ponam
aliquod exemplum controversie secundum quam laudamenti
sententia promulgetur. verbi gratia. Ticius accepit mutuo
a Senpronio pateram, que aurea secundum superficiem videbatur,
quia faciebat nuptias filio suo. nullo tamen pacto
preeunte ammittitur patera. in nuptiis repetitur a Ticio
aurea. ille respondit, non fuisse auream, set deauratam.
convenitur demum reus ante presidem. ubi actor iuris et
in iure proponit actionem, asserens se habere testes quibus
pateram fuisse auream conprobabit. reus vero contrarie
dicit, se hoc posse per idoneos testes legitime confutare.
ad hoc accedit Seius, utriusque amicus, et consulit
ut in arbitrium Scevole conpromittunt. dicat ergo Scevola
hoc modo laudamentum.
Ego Scevola, recipiens conpromissionem Ticii et Sempronii de
controversia que inter eos vertebatur pro patere auree vel argentee
conmissione, dico et pronuncio nomine laudamenti firmiter
observandi, ut Ticius restituat Senpronio unam pateram argenteam
mirifice deauratam. et insuper sex uncias auri purissimi
sibi non differat exhibere.

Preterea tabelliones huius modi laudamenta per terciam
personam facere consueverunt. verbi gratia.
Cum super quibusdam possessionibus inter Sempronium et Ticium
controversia verteretur, de communi assensu per stipulacionem in Scevolam
compromiserunt, quod quicquid ex hoc diceret vel pronuntiaret
firmum et ratum omni tempore haberent. ille vero
controversiam taliter diffinivit. scilicet
etc. et sic ponitur ibi tota
series laudamenti.
Consimili enim utuntur incepcione in omni genere
laudamentorum. set circa finem ponunt annos dominice
incarnacionis, et faciunt ibi proprium signum.
Explicit cedrus.

Torna all'inizio