Bernardus Marango: Annales Pisani

30


A.D. MCLXIIII, tertio kal. Octubris, die Sancti Michaelis prima columna ecclesie
Sancti Iohannis Baptiste erecta est, et infra XIIII dies, gratia Dei, tote octo erecte sunt,
de quibus unam in uno die Porta Aurea erexit. Eodem autem tempore, ordinatum est ut
unaqueque familia Pisane Urbis singulis kalendis unum daret denarium pro eiuadem ecclesie
opere faciendo.
A.D. MCLXIIII, in mense Octubris, Fredericus, Dei gratia Romanorum Imperator et
semper Augustus, reversus est in Longobardiam apud Laudam, et illuc omnes duces marchiones,
comites, capitanei, varvassores regni, omniumque cintatum imperii legati iverunt.
Ad quem Imperatorem Pisani honorifice legatos X kal. Novembris miserunt, scilicet Marzuccum
Gaetani et Villanum Ricucki Consules, cum Pellario et Opithone iudice, et Gerardo
Bulgarelli et Capitone quondam Homici, quos Imperator super omnes alios legatos imperii
recepit, et cum eis et Ianuensium legati s hostem. stolumque per mare in Siciliam ordinavit,
et milites felicem expeditionem in Apuleam et Siciliam palam fecit iurare. Et sic, XVIII kal.
Dicembris, cum honore et gratia domni Imperatoris Pisas reversi sunt. Qui Consules palam
in parlamento predictam expeditionem ad proximas kalendas Maias faciendam indixerunt,
et universum populum ad predictum fore paratum preceperunt.
A.D. MCLXII II, VI kal. Ianuarii, nocte Sancti Iohannis Evangeliste magna pars Kinsice,
scilicet ab ecclesia Sancti Cristofori usque ad domum Guidonis Boni exusta est.
A.D. MCLXIIII. Vadense castrum sub predicto consulatu cepit murari, et pro muris
faciendis, fuit eis dimissa data per XV annos; quod castrum bene fuit muris circumdatum
MCLXXX.
A.D. MCLXIIII, mense Octubris. Parason quondam Durbini de Callari deiecit de Callari
Donnicellum Petrum iudicem, qui cum uxore sua, filia iudicis Constantini, aufugit Turrim
ad fratres suos. Pro qua iniuria Parason iudex Turritanus cum fratribus suis et avunculis,
scilicet Barile, Gainello, Paulo et Paganello quondam Ugonis Pagani de Pisa, fecit magnum

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio