10. LANFR.  Quicunque enim . Probatio quia facta  
carnis mortificantes vivant. Filii enim Dei sunt,  
quos vivere haud dubium est. 
11.  Non enim accepistis . Probat eos qui spiritu  
Dei aguntur esse filios. Non enim, inquit, spiritus,  
quem accepistis, servos vos fecit. Omnes namque  
cultores Dei, in quocunque tempore, aut servi fuerunt,  
ut Judaei, aut filii, ut Christiani. Unde in  
Evangelio Dominus dicit:  Jam non dicam vos servos,  
sed amicos , etc. 
12. AUGUST. ( De verb. apost . , serm. 13, cap. 14.)  
 In quo clamamus :  Abba , ( Pater ). Ipse huic voci et  
animo, quo clamamus: Abba, Pater, spiritus Dei  
testimonium dat, dum manet in nobis haerens. 
13. AUGUST.  In quo clamamus: Abba, Pater.  Utrumque  
voluit Apostolus dicere, quia videbat lapidem 
angularem, quem, reprobaverunt, qui recipit  
utrumque parietem etiam de diverso venientium  
[ al. , venientem]. Hinc circumcisio, hinc praeputium;  
inde Abba, inde Pater. 
14. ( lib. LXXXIII quaest. , q. 75, tom. IV.)  Haeredes  
quidem Dei . Si quaeratur quomodo simus haeredes  
Dei, cum haereditas morte decessoris firma teneatur,  
respondetur:  Cum venerit quod perfectum est , auferetur  
quod ex parte est. Ita nobis quodammodo  
moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas,  
cum facie ad faciem possidetur [ al. , videtur]. 
15. LANFR.  Nam exspectatio . Probat gloriam filiorum 
revelandam ab auctoritate totius Ecclesiae,  
quam creaturam hic vocat, sicut alias:  Si qua nova  
creatura in Christo . Et Jacob:  Ut simus initium aliquod  
creaturae ejus . Quasi diceret: Ecclesia Christi  
exspectat revelari sibi gloriam filiorum Dei, id est,  
societatem habere cum angelis Dei. 
16.  Vanitati enim . Quasi quis diceret: Ecclesia  
quae tantam exspectationem habet, cur vana cogitat?  
Cur vana nonnunquam desiderat? Ad hoc respondet:  
non volens hoc patitur. Sed ita placuit  
Deo, quia vanitati eam subjecit, dans eis spem quia  
quandoque liberabitur a servitute vanitatis et corruptionis;  
cum data sibi fuerit libertas gloriae quam  
filii Dei habent.
  |  
  |