habetur aqua. Tercia die. aqua in alto puteo. sed turbida est. Quarta die. aqua 
in fovea argillea. Quinta die et sexta. non habetur aqua. Septima die. habetur 
aqua in lapideo fonte. qui trahitur cum rota. Ibique sunt cisterne 
bone apud eundem fontem. Die octava. non est aqua. Die nona. aqua est 
in profundo lacu inter lapideos montes. Die decima et undecima. non est 
aqua. Duodecima die. circa meridiem. venitur ad claustrum Beate Katherine. 
ibique sunt monachi greci. In eodem templo. est in marmoreo scrinio 
caput virginis Katherine. oleum. manus cum duobus brachiis. que videntur 
et osculantur. ibique indulgentia a pena et culpa +. In eodem templo. 
retro altare summum. est rubus Moysi. ibique discintis pedibus intratur: 
indulgencia a pena et culpa +. Item. altero die. ascenditur usque meridiem 
ad altum montem. ubi Dominus Moysi apparuit. virgam dedit et rubus 
ostenditur. quem montem Dominus sanctificavit. et ibi est fovea. ubi 
Helyas abscondit se: a pena et culpa indulgencia +. Item descenditur 
usque meridiem. ubi venitur ad pulcrum ortum et vineam: deinde ascenditur 
mons maximus et altissimus. Synay nomine. in vertice eius. quoniam 
est lapideus. est sepulcrum virginis sancte Katherine. quod manus angelice 
formaverunt. et in distantia vix sex pedum est locus. ubi Dominus dedit 
Moysi legem in duabus tabulis lapideis: indulgencia a pena et a culpa +. 
Item. in eodem monte. videtur Egiptus et Mare Rubrum. ubi Judei 
pertransierunt. Item. ultra per unam dietam versus meridiem. est petra. 
quam Moyses percussit virga: eciam de monte Syna revertitur ad claustrum 
prenominatum. de eodem claustro usque Babilonem novam. ubi soldanus 
moratur. et ad Alexandriam per sex dietas vel paulo plus revertitur: vel 
ad Jherusalem per duodecim dietas per calles transitos revertitur: camelis 
quidquid homo exponere debebit. bene informabitur. videatque. ut 
habeat sumptus copiosos. alioquin deget indubitanter.
  |