Praeterea, dicit Philosophus, quod rex per imperium suum
movet eos qui in regno suo sunt. Sed Deus omnia movet. Ergo oportuit quod ad
homines eius imperium deveniret, quo in Deum moverentur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod necessarium fuit ea quae naturalis ratio dictat,
quae dicuntur ad legem naturae pertinere, populo in praeceptum dari, et in
scriptum redigi, propter quatuor rationes. Primo, quia per contrariam consuetudinem,
qua multi in peccato praecipitabantur, iam apud multos ratio naturalis,
in qua scripta erant, obtenebrata erat. Secundo, quia etsi in aliquibus vigebat
ratio, tamen amor boni in eis deficiebat; unde per quamdam coactionem
legis obligatoriae ad bonum inducendi erant. Tertio ut ad opera virtutis non
solum natura inclinaret, sed etiam reverentia divini imperii. Quarto ut magis
memoria tenerentur, et frequentius in cogitatione versarentur.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod passiones animae non corrumpunt existimationem
speculativam, sicut corrumpunt existimationem practicam; et ideo magis
oportuit praecepta legis naturae in scriptis redigi, quam principia speculativa.
Ad secundum dicendum, quod praecepta iudicialia et caeremonialia erant
mutabilia secundum diversos status et conditiones hominum; sed praecepta ista
legis naturae immobiliter permansura erant, in cuius signum in tabulis lapideis
Deus ea scribi voluit.
Ad tertium dicendum, quod ista praecepta omnibus indita erant in naturali
cognitione; et ideo in huius signum Deus toti populo per se ea edidit; sed propter
multos qui secundum passiones vivunt, in quibus iudicium rationis obtenebratur,
voluit ut per sapientiores, in quibus iudicium rationis viget, in aliis
cognitio horum praeceptorum conservaretur; et ideo scribi ea voluit.
Ad quartum dicendum, quod lex, quantum erat in se, nullo modo nec occasio
nec causa erat augendae cupiditatis, sed propter corruptionem fomitis hoc contingebat,
occasione accepta ex lege ab ipsis peccantibus, non data ipsis a lege.
Ad quintum dicendum, quod boni qui habent voluntatem bene faciendi non operantur
quasi coacti a lege, sed ipsi sibi sunt lex; unde non propter eos lex est
posita, sed propter transgressores, ut dicitur Gal. 3, in quibus melius est ut
coacti a malo desistant quam ut mala libere exequantur.
|
|