Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

889


quomodo expositione, ibi: Expositio. Perorata: id est perfecte orata
sive dicta. Aperire : id est aperte exponere. Conveniat : id est
pro nobis faciat. Utilia : nota, quod utilia dicuntur nobis convenientia.
Ab Horeste : Agamenon fuit mari<tus> Clitemestre, quorum filius
Horestes fuit. Clitemestra Agamenonem interfecit, in cuius mortis ultione
Horestes Clitemestram matrem occidit, propria auctoritate. Fecerimus :
id est postquam viderimus. Quid conveniat :
id est quid sit planum ex confessione partium. Quid in
controversia
: remaneat, distributione debemus uti:
viso enim quid concedat Horestes reus, quid pars Clitemestre, tanquam
actrix, concedat. Horestes enim concedit, quod matrem
intefecit, quia ipsa patrem interfecerat. Pars Clitemestre concedit,
quod Agamenonem interfecit. Relinquitur in controversia: licueritne
ei facere quod, scilicet Horestes, auctoritate sua matrem interficere
potuerit.
Trium partium : nota, quod advocatus sive concionator non debet
dicere se dicturum, nisi de rebus duabus vel tribus, cuius redditur
ratio triplex, prout in lictera patet, ibi: Nam periculosum est ;
secunda ibi: Suspitionem debere esse alienam ab advocato
et a quolibet bono viro. Meditationis : vitiose. Artificii : scilicet artificiose
compositi vel subaudis: que fit per artificium. Abrogat : id
est aufert. Breviter : brevitas est cum nisi necessarium nullum
assummitur verbum et tamen brevitas est amica obscuritati. Oratius:
"Brevis esse laboro obscurus fio". Absolute : absolutio est per
quam omnia, que incidunt in causarum genera, de quibus dicendum
est, amplectamur, prout hec legitur in veteri Rethorica, ubi ponitur
expositionis tertia conditio, que est paucitas, que servatur si genera
ipsa rerum ponuntur neque permiste cum partibus implicantur.
Que tertia conditio hic modo ponitur, quia satis sub aliis duobus membris
contineri videtur.
Nunc ad confirmationem et cetera: hec est illa pars principalis,
de qua superius erat dictum, in qua Tullius agit de quarta et quinta
parte orationis rethorice, scilicet confirmatione, confutatione, scilicet
usque ad finem libri primi, sine quo nullus sciret confirmare vel
confutare, nisi cognosceret constitutiones causarum diversas nec causas
sciret tractare, nisi sciret rationem et confirmationem cause
reperire, demum etiam et iudicationem. Idcirco in presenti parte usque
ad finem libri quatuor facit: primo enim dat doctrinam de eorum

Torna all'inizio