Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 362


sicut in speculum, in quo videntur quae in speculo relucent, ut quidam
dicunt: quia anima humana, ad minus secundum statum viae, non videt ea quae
sunt a materia separata, nisi quatenus ex phantasmatibus in eorum cognitionem
venit. Nec iterum species quae sunt in intellectu angelico, sunt proportionatae
intellectui humano, cum multo simpliciores sint, et universaliores. Unde
sicut species quae sunt in intellectu imaginatio non potest comprehendere, nec
sensus species quae sunt in imaginatione; ita nec intellectus humanus, secundum
statum viae, species quae sunt in intellectu angelico. Sed Angelus bonus
vel malus aliter ea quae cognoscit, revelare potest, scilicet per applicationem
luminis sui ad phantasmata, sicut applicatur lumen intellectus agentis, ut ex eis
quaedam intentiones in intellectu eliciantur; et quanto lumen fuerit fortius et
perfectius, tanto plures et certiores cognitiones elicientur. Et ideo ex phantasmatibus
illustratis lumine angelico resultat aliquorum cognitio in intellectu
possibili hominis, ad quam eliciendam illustratio intellectus agentis humani
non sufficeret, cum lumen eius sit debilius lumine Angeli.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod futura secundum quod habent determinationem
in causis suis, accedunt ad rationem praesentium, inquantum iam quodammodo
sunt determinata in causis suis: et ideo eorum praecognitio non proprie
dicitur divinatio; ut quando medicus praedicit sanitatem futuram, et astrologus
eclipsim vel pluviam, et aliquod huiusmodi; nisi forte apud eum quem latet
ordo causae ad causatum: unde in illis quae omnibus nota sunt, nullus dicit
divinationem esse, ut solem oriri cras; sed divinatio proprie est eorum quae
causas determinatas non habent: haec enim praecognoscere, solius Dei est, a
cuius actus usurpatione, divini vocantur qui futuris praenuntiandis intendunt.
Ad secundum dicendum, quod falsi prophetae distinguuntur a veris quantum ad
tria ad minus. Primo quantum ad revelationis auctorem: quia boni prophetae
futura praedicunt divino lumine, mediantibus bonis Angelis inspirati; sed falsi
prophetae vel sequuntur spiritum suum, nihil videntes, sed mendacia confingentes,
vel per revelationem immundi spiritus. Secundo quantum ad intentionem
praenuntiationis: quia falsorum prophetarum finis est aliquod lucrum temporale;
unde dicitur Ezech. 13, 19: «Violant me ad populum meum propter pugillum
hordei et fragmen panis»; vel saltem ipsius daemonis revelantis intentio perversa
est, qui deceptionem intendit: sed prophetarum bonorum tota intentio in rectum

Torna all'inizio